CE 2018

latijn

CICERO en SENECA 2018
FILOSOFIE ("Gelukkig leven")

VERTAALHULP CICERO & SENECA 2018

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

CICERO: TUSCULANAE DISPUTATIONES 5, 61-62





5




10





15




20




25

61 Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicavit, quam esset
beatus. Nam cum quidam ex eius adsentatoribus, Damocles,
commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem
dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium
regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse,
'Visne igitur' inquit, 'o Damocle, quoniam te haec vita delectat,
ipse eam degustare et fortunam experiri meam?' Cum se ille
cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto strato
pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto,
abacosque compluris ornavit argento auroque caelato. Tum
ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere
eosque nutum illius intuentes diligenter ministrare.

62 Aderant unguenta coronae, incendebantur odores,
mensae conquisitissimis epulis extruebantur. Fortunatus sibi
Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem
gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit, ut
impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos
ministratores aspiciebat nec plenum artis argentum nec
manum porrigebat in mensam; iam ipsae defluebant coronae;
denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus
nollet esse. Satisne videtur declarasse Dionysius nihil esse ei
beatum, cui semper aliqui terror impendeat? Atque ei ne
integrum quidem erat, ut ad iustitiam remigraret, civibus
libertatem et iura redderet; is enim se adulescens inprovida
aetate inretierat erratis eaque commiserat, ut salvus esse non
posset, si sanus esse coepisset.

CE 2018

De Teksten:

I. Cicero:

  1. Tusculanae disputationes
    1. 1, 96
    2. 1, 97
    3. 1, 98
    4. 1, 99-100
    5. 1, 101-102
    6. 1, 103-104
    7. 5, 57-58
    8. 5, 59-60
    9. 5,61-62
  2. De officiis
    1. 3, 58
    2. 3, 59-60
  3. De republica
    1. 6, 13
    2. 6, 14
    3. 6, 15
    4. 6, 16
    5. 6, 17 - 18
    6. 6, 19
    7. 6, 20

II. Seneca

  1. Epistulae ad Lucilium
    1. 28, 1-4
    2. 28, 5-10
    3. 60, 1-4
  2. De brevitate vitae
    1. 1. 1-4
    2. 2. 1 - 3
    3. 3. 4 - 5
  3. De tranquillitate animi
    1. 4, 2-4
    2. 4, 5-8
  4. De vita beata
    1. 17, 1-4
    2. 18, 1-3

Minimum kennis 2018:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia