CE 2018

latijn

CICERO en SENECA 2018
FILOSOFIE ("Gelukkig leven")

VERTAALHULP CICERO & SENECA 2018

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

SENECA: DE BREVITATE VITAE, I, 1-4





5




10




15




20





1 Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate
conqueritur, quod in exiguum aevi gignimur, quod haec tam
velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant,
adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso vitae
apparatu vita destituat. Nec huic publico, ut opinantur,
malo turba tantum et imprudens vulgus ingemuit; clarorum
quoque virorum hic affectus querellas evocauit. 2 Inde illa
maximi medicorum exclamatio est: "Vitam brevem esse,
longam artem". Inde Aristotelis cum rerum natura exigentis
minime conveniens sapienti viro lis: "Aetatis illam
animalibus tantum indulsisse, ut quina aut dena saecula
educerent, homini in tam multa ac magna genito tanto
citeriorem terminum stare."
3 Non exiguum temporis habemus, sed multum perdidimus.
Satis longa vita et in maximarum rerum consummationem
large data est, si tota bene collocaretur; sed ubi per luxum
ac neglegentiam diffluit, ubi nulli bonae rei impenditur, ultima
demum necessitate cogente, quam ire non intelleximus
transisse sentimus. 4 Ita est: non accipimus brevem vitam sed
facimus, nec inopes eius sed prodigi sumus. Sicut amplae et
regiae opes, ubi ad malum dominum pervenerunt, momento
dissipantur, at quamvis modicae, si bono custodi traditae
sunt, usu crescunt: ita aetas nostra bene disponenti multum
patet.

werkvertaling

CE 2018

De Teksten:

I. Cicero:

  1. Tusculanae disputationes
    1. 1, 96
    2. 1, 97
    3. 1, 98
    4. 1, 99-100
    5. 1, 101-102
    6. 1, 103-104
    7. 5, 57-58
    8. 5, 59-60
    9. 5,61-62
  2. De officiis
    1. 3, 58
    2. 3, 59-60
  3. De republica
    1. 6, 13
    2. 6, 14
    3. 6, 15
    4. 6, 16
    5. 6, 17 - 18
    6. 6, 19
    7. 6, 20

II. Seneca

  1. Epistulae ad Lucilium
    1. 28, 1-4
    2. 28, 5-10
    3. 60, 1-4
  2. De brevitate vitae
    1. 1. 1-4
    2. 2. 1 - 3
    3. 3. 4 - 5
  3. De tranquillitate animi
    1. 4, 2-4
    2. 4, 5-8
  4. De vita beata
    1. 17, 1-4
    2. 18, 1-3

Minimum kennis 2018:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia