CE 2018

latijn

CICERO en SENECA 2018
FILOSOFIE ("Gelukkig leven")

VERTAALHULP CICERO & SENECA 2018

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

SENECA: DE BREVITATE VITAE, II, 1-3





5




10




15




20



1 Quid de rerum natura querimur? Illa se benigne gessit: vita, si
uti scias, longa est. <At> alium insatiabilis tenet avaritia; alium
in supervacuis laboribus operosa sedulitas; alius vino madet,
alius inertia torpet; alium defetigat ex alienis iudiciis suspensa
semper ambitio, alium mercandi praeceps cupiditas circa
omnes terras, omnia maria spe lucri ducit; quosdam torquet
cupido militiae numquam non aut alienis periculis intentos
aut suis anxios; sunt quos ingratus superiorum cultus
voluntaria servitute consumat; 2 multos aut affectatio alienae
fortunae aut suae querella detinuit; plerosque nihil certum
sequentes vaga et inconstans et sibi displicens levitas per nova
consilia iactavit; quibusdam nihil quo cursum derigant placet,
sed marcentes oscitantesque fata deprendunt, adeo ut, quod
apud maximum poetarum more oraculi dictum est verum esse non dubitem: "Exigua pars est vitae qua vivimus." Ceterum
quidem omne spatium non vita sed tempus est. 3 Urgent et
circumstant vitia undique nec resurgere aut in dispectum veri
attollere oculos sinunt, sed mersos et in cupiditatem infixos
premunt. Numquam illis recurrere ad se licet; si quando aliqua
fortuito quies contigit, velut profundum mare, in quo post
ventum quoque volutatio est, fluctuantur nec umquam illis a
cupiditatibus suis otium est.

CE 2018

De Teksten:

I. Cicero:

  1. Tusculanae disputationes
    1. 1, 96
    2. 1, 97
    3. 1, 98
    4. 1, 99-100
    5. 1, 101-102
    6. 1, 103-104
    7. 5, 57-58
    8. 5, 59-60
    9. 5,61-62
  2. De officiis
    1. 3, 58
    2. 3, 59-60
  3. De republica
    1. 6, 13
    2. 6, 14
    3. 6, 15
    4. 6, 16
    5. 6, 17 - 18
    6. 6, 19
    7. 6, 20

II. Seneca

  1. Epistulae ad Lucilium
    1. 28, 1-4
    2. 28, 5-10
    3. 60, 1-4
  2. De brevitate vitae
    1. 1. 1-4
    2. 2. 1 - 3
    3. 3. 4 - 5
  3. De tranquillitate animi
    1. 4, 2-4
    2. 4, 5-8
  4. De vita beata
    1. 17, 1-4
    2. 18, 1-3

Minimum kennis 2018:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia