CE 2018

latijn

CICERO en SENECA 2018
FILOSOFIE ("Gelukkig leven")

VERTAALHULP CICERO & SENECA 2018

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

SENECA: DE TRANQUILLITATE ANIMI, IV, 2-4





5




10




15


2 Hoc puto virtuti faciendum studiosoque virtutis: si praevalebit
fortuna et praecidet agendi facultatem, non statim aversus
inermisque fugiat, latebras quaerens, quasi ullus locus sit quo
non possit fortuna persequi, sed parcius se inferat officiis et
cum dilectu inveniat aliquid in quo utilis civitati sit. 3 Militare
non licet: honores petat. Privato vivendum est: sit orator.
Silentium indictum est: tacita advocatione cives iuvet.
Periculosum etiam ingressu forum est: in domibus, in
spectaculis, in conviviis bonum contubernalem, fidelem
amicum, temperantem convivam agat. Officia civis amisit:
hominis exerceat.
4 Ideo magno animo nos non unius urbis moenibus clusimus,
sed in totius orbis commercium emisimus patriamque nobis
mundum professi sumus, ut liceret latiorem virtuti campum
dare. Praeclusum tibi tribunal est et rostris prohiberis aut
comitiis: respice post te quantum latissimarum regionum
pateat, quantum populorum; numquam ita tibi magna pars
obstruetur, ut non maior relinquatur.

werkvertaling

CE 2018

De Teksten:

I. Cicero:

  1. Tusculanae disputationes
    1. 1, 96
    2. 1, 97
    3. 1, 98
    4. 1, 99-100
    5. 1, 101-102
    6. 1, 103-104
    7. 5, 57-58
    8. 5, 59-60
    9. 5,61-62
  2. De officiis
    1. 3, 58
    2. 3, 59-60
  3. De republica
    1. 6, 13
    2. 6, 14
    3. 6, 15
    4. 6, 16
    5. 6, 17 - 18
    6. 6, 19
    7. 6, 20

II. Seneca

  1. Epistulae ad Lucilium
    1. 28, 1-4
    2. 28, 5-10
    3. 60, 1-4
  2. De brevitate vitae
    1. 1. 1-4
    2. 2. 1 - 3
    3. 3. 4 - 5
  3. De tranquillitate animi
    1. 4, 2-4
    2. 4, 5-8
  4. De vita beata
    1. 17, 1-4
    2. 18, 1-3

Minimum kennis 2018:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia