CE 2018

latijn

CICERO en SENECA 2018
FILOSOFIE ("Gelukkig leven")

VERTAALHULP CICERO & SENECA 2018

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

SENECA: DE TRANQUILLITATE ANIMI, IV, 5-8





5




10




15




20

5 Sed vide ne totum istud tuum vitium sit; non vis enim nisi consul aut
prytanis aut ceryx aut sufes administrare rem publicam. Quid si militare
nolis nisi imperator aut tribunus? Etiam si alii primam
frontem tenebunt, te sors inter triarios posuerit, inde voce,
adhortatione, exemplo, animo milita: praecisis quoque
manibus, ille in proelio invenit quod partibus conferat,
qui stat tamen et clamore iuvat.
6 Tale quiddam facias: si a prima te rei publicae parte fortuna
summoverit, stes tamen et clamore iuves, et, si quis fauces
oppresserit, stes tamen et silentio iuves. Numquam inutilis est
opera civis boni: auditus est visusque. Vultu, nutu,
obstinatione tacita incessuque ipso prodest. 7 Ut salutaria
quaedam citra gustum tactumque odore proficiunt, ita virtus
utilitatem etiam ex longinquo et latens fundit. Sive spatiatur
et se utitur suo iure, sive precarios habet excessus cogiturque
vela contrahere, sive otiosa mutaque est et <in> angusto
circumsaepta, sive adaperta, in quocumque habitu est,
prodest. Quid tu parum utile putas exemplum bene
quiescentis? 8 Longe itaque optimum est miscere otium rebus,
quotiens actuosa vita impedimentis fortuitis aut civitatis
condicione prohibebitur; numquam enim usque eo interclusa
sunt omnia, ut nulli actioni locus honestae sit.

werkvertaling

CE 2018

De Teksten:

I. Cicero:

  1. Tusculanae disputationes
    1. 1, 96
    2. 1, 97
    3. 1, 98
    4. 1, 99-100
    5. 1, 101-102
    6. 1, 103-104
    7. 5, 57-58
    8. 5, 59-60
    9. 5,61-62
  2. De officiis
    1. 3, 58
    2. 3, 59-60
  3. De republica
    1. 6, 13
    2. 6, 14
    3. 6, 15
    4. 6, 16
    5. 6, 17 - 18
    6. 6, 19
    7. 6, 20

II. Seneca

  1. Epistulae ad Lucilium
    1. 28, 1-4
    2. 28, 5-10
    3. 60, 1-4
  2. De brevitate vitae
    1. 1. 1-4
    2. 2. 1 - 3
    3. 3. 4 - 5
  3. De tranquillitate animi
    1. 4, 2-4
    2. 4, 5-8
  4. De vita beata
    1. 17, 1-4
    2. 18, 1-3

Minimum kennis 2018:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia