CE 2018

latijn

CICERO en SENECA 2018
FILOSOFIE ("Gelukkig leven")

VERTAALHULP CICERO & SENECA 2018

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

SENECA: DE VITA BEATA, 17, 1-4





5




10




15





20




25

1. Si quis itaque ex istis qui philosophiam conlatrant, quod solent,
dixerit: 'Quare ergo tu fortius loqueris quam vivis? Quare et
superiori verba summittis et pecuniam necessarium tibi
instrumentum existimas et damno moveris et lacrimas audita
coniugis aut amici morte demittis et respicis famam et
malignis sermonibus tangeris? 2. Quare cultius rus tibi est quam
naturalis usus desiderat? Cur non ad praescriptum tuum
cenas? Cur tibi nitidior supellex est? Cur apud te vinum aetate
tua vetustius bibitur? Cur aurum disponitur? Cur arbores nihil
praeter umbram daturae conseruntur? Quare uxor tua
locupletis domus censum auribus gerit? Quare paedagogium
pretiosa veste succingitur? Quare ars est apud te ministrare
nec temere et ut libet conlocatur argentum sed perite struitur
et est aliquis scindendi obsonii magister?' Adice si vis: 'Cur
trans mare possides? Cur plura quam nosti? <Cur> turpiter
aut tam neglegens es ut non noveris pauculos servos aut tam
luxuriosus ut plures habeas quam quorum notitiae memoria sufficiat?'

3. Adiuvabo postmodo convicia et plura mihi quam putas
obiciam, nunc hoc respondeo tibi: non sum sapiens et, ut
malivolentiam tuam pascam, nec ero. Exige itaque a me, non
ut optimis par sim, sed ut malis melior: hoc mihi satis est,
cotidie aliquid ex vitiis meis demere et errores meos obiurgare.
4. Non perveni ad sanitatem, ne perveniam quidem;
delenimenta magis quam remedia podagrae meae compono,
contentus si rarius accedit et si minus verminatur: vestris
quidem pedibus comparatus, debiles, cursor sum. Haec non
pro me loquor — ego enim in alto vitiorum omnium sum — sed
pro illo cui aliquid acti est.

werkvertaling

CE 2018

De Teksten:

I. Cicero:

  1. Tusculanae disputationes
    1. 1, 96
    2. 1, 97
    3. 1, 98
    4. 1, 99-100
    5. 1, 101-102
    6. 1, 103-104
    7. 5, 57-58
    8. 5, 59-60
    9. 5,61-62
  2. De officiis
    1. 3, 58
    2. 3, 59-60
  3. De republica
    1. 6, 13
    2. 6, 14
    3. 6, 15
    4. 6, 16
    5. 6, 17 - 18
    6. 6, 19
    7. 6, 20

II. Seneca

  1. Epistulae ad Lucilium
    1. 28, 1-4
    2. 28, 5-10
    3. 60, 1-4
  2. De brevitate vitae
    1. 1. 1-4
    2. 2. 1 - 3
    3. 3. 4 - 5
  3. De tranquillitate animi
    1. 4, 2-4
    2. 4, 5-8
  4. De vita beata
    1. 17, 1-4
    2. 18, 1-3

Minimum kennis 2018:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia