CE 2018

latijn

CICERO en SENECA 2018
FILOSOFIE ("Gelukkig leven")

VERTAALHULP CICERO & SENECA 2018

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

SENECA: DE VITA BEATA, 18, 1-3





5




10




15




1. 'Aliter' inquis 'loqueris, aliter vivis.' Hoc, malignissima capita
et optimo cuique inimicissima, Platoni obiectum est, obiectum
Epicuro, obiectum Zenoni; omnes enim isti dicebant non
quemadmodum ipsi viverent, sed quemadmodum esset <et>
ipsis vivendum. De virtute, non de me loquor, et cum vitiis
convicium facio, in primis meis facio: cum potuero, vivam
quomodo oportet. 2. Nec malignitas me ista multo veneno tincta
deterrebit ab optimis; ne virus quidem istud quo alios
spargitis, quo vos necatis, me inpediet quominus perseverem
laudare vitam non quam ago sed quam agendam scio,
quominus virtutem adorem et ex intervallo ingenti
reptabundus sequar. 3. Expectabo scilicet, ut quicquam
malivolentiae inviolatum sit, cui sacer nec Rutilius fuit nec
Cato? Curet aliquis an istis nimis dives videatur quibus
Demetrius Cynicus parum pauper est? Virum acerrimum et
contra omnia naturae desideria pugnantem, hoc pauperiorem
quam ceteros Cynicos quod, cum sibi interdixerit habere,
interdixit et poscere, negant satis egere. Vides enim: non
virtutis scientiam sed egestatis professus est.

werkvertaling

CE 2018

De Teksten:

I. Cicero:

  1. Tusculanae disputationes
    1. 1, 96
    2. 1, 97
    3. 1, 98
    4. 1, 99-100
    5. 1, 101-102
    6. 1, 103-104
    7. 5, 57-58
    8. 5, 59-60
    9. 5,61-62
  2. De officiis
    1. 3, 58
    2. 3, 59-60
  3. De republica
    1. 6, 13
    2. 6, 14
    3. 6, 15
    4. 6, 16
    5. 6, 17 - 18
    6. 6, 19
    7. 6, 20

II. Seneca

  1. Epistulae ad Lucilium
    1. 28, 1-4
    2. 28, 5-10
    3. 60, 1-4
  2. De brevitate vitae
    1. 1. 1-4
    2. 2. 1 - 3
    3. 3. 4 - 5
  3. De tranquillitate animi
    1. 4, 2-4
    2. 4, 5-8
  4. De vita beata
    1. 17, 1-4
    2. 18, 1-3

Minimum kennis 2018:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia