CE 2018

latijn

CICERO en SENECA 2018
FILOSOFIE ("Gelukkig leven")

VERTAALHULP CICERO & SENECA 2018

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

SENECA: EPISTULAE AD LUCILIUM, 28, 1-4







5






10




15






20




25

SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

[1] Hoc tibi soli putas accidisse et admiraris quasi rem novam
quod peregrinatione tam longa et tot locorum varietatibus non
discussisti tristitiam gravitatemque mentis? Animum debes
mutare, non caelum. Licet vastum traieceris mare, licet, ut ait
Vergilius noster,

terraeque urbesque recedant,

sequentur te quocumque perveneris vitia. [2] Hoc idem querenti
cuidam Socrates ait, 'Quid miraris nihil tibi peregrinationes
prodesse, cum te circumferas? Premit te eadem causa quae
expulit'. Quid terrarum iuvare novitas potest? Quid cognitio
urbium aut locorum? in irritum cedit ista iactatio. Quaeris,
quare te fuga ista non adiuvet? Tecum fugis. Onus animi
deponendum est: non ante tibi ullus placebit locus.
[3] Talem nunc esse habitum tuum cogita qualem Vergilius noster
vatis inducit iam concitatae et instigatae multumque habentis
se spiritus non sui:

bacchatur vates, magnum si pectore possit
excussisse deum.

Vadis huc illuc ut excutias insidens pondus
quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera
immota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam
partem in quam incubuere demergunt. Quidquid facis, contra
te facis et motu ipso noces tibi; aegrum enim concutis. [4] At cum
istuc exemeris malum, omnis mutatio loci iucunda fiet; in
ultimas expellaris terras licebit, in quolibet barbariae angulo
colloceris, hospitalis tibi illa qualiscumque sedes erit. Magis
quis veneris quam quo interest, et ideo nulli loco addicere
debemus animum. Cum hac persuasione vivendum est: 'Non
sum uni angulo natus, patria mea totus hic mundus est'.

werkvertaling

CE 2018

De Teksten:

I. Cicero:

  1. Tusculanae disputationes
    1. 1, 96
    2. 1, 97
    3. 1, 98
    4. 1, 99-100
    5. 1, 101-102
    6. 1, 103-104
    7. 5, 57-58
    8. 5, 59-60
    9. 5,61-62
  2. De officiis
    1. 3, 58
    2. 3, 59-60
  3. De republica
    1. 6, 13
    2. 6, 14
    3. 6, 15
    4. 6, 16
    5. 6, 17 - 18
    6. 6, 19
    7. 6, 20

II. Seneca

  1. Epistulae ad Lucilium
    1. 28, 1-4
    2. 28, 5-10
    3. 60, 1-4
  2. De brevitate vitae
    1. 1. 1-4
    2. 2. 1 - 3
    3. 3. 4 - 5
  3. De tranquillitate animi
    1. 4, 2-4
    2. 4, 5-8
  4. De vita beata
    1. 17, 1-4
    2. 18, 1-3

Minimum kennis 2018:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia