CE 2018

latijn

CICERO en SENECA 2018
FILOSOFIE ("Gelukkig leven")

VERTAALHULP CICERO & SENECA 2018

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

SENECA: EPISTULAE AD LUCILIUM, 28, 5-10







5




10




15




20




25

SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

[5] Quod si liqueret tibi, non admirareris nil adiuvari te regionum
varietatibus in quas subinde priorum taedio migras; prima
enim quaeque placuisset si omnem tuam crederes. Nunc
<non> peregrinaris sed erras et ageris ac locum ex loco mutas,
cum illud quod quaeris, bene vivere, omni loco positum sit.
[6] Num quid tam turbidum fieri potest quam forum? Ibi
quoque licet quiete vivere, si necesse sit. Sed si liceat
disponere se, conspectum quoque et viciniam fori procul
fugiam; nam ut loca gravia etiam firmissimam valetudinem
temptant, ita bonae quoque menti necdum adhuc perfectae et
convalescenti sunt aliqua parum salubria.
[7] Dissentio ab his qui in fluctus medios eunt et tumultuosam
probantes vitam cotidie cum difficultatibus rerum magno
animo colluctantur. Sapiens feret ista, non eliget, et malet in
pace esse quam in pugna; non multum prodest vitia sua
proiecisse, si cum alienis rixandum est. [8] 'Triginta' inquit
'tyranni Socraten circumsteterunt nec potuerunt animum eius
infringere.' Quid interest quot domini sint? Servitus una est;
hanc qui contempsit in quanta libet turba dominantium liber est.
[9] Tempus est desinere, sed si prius portorium solvero.
'Initium est salutis notitia peccati.' Egregie mihi hoc dixisse
videtur Epicurus; nam qui peccare se nescit corrigi non vult;
deprehendas te oportet antequam emendes. [10] Quidam vitiis
gloriantur: tu existimas aliquid de remedio cogitare qui mala
sua virtutum loco numerant? Ideo, quantum potes te ipse
coargue, inquire in te; accusatoris primum partibus fungere,
deinde iudicis, novissime deprecatoris; aliquando te offende.
Vale.

werkvertaling

CE 2018

De Teksten:

I. Cicero:

  1. Tusculanae disputationes
    1. 1, 96
    2. 1, 97
    3. 1, 98
    4. 1, 99-100
    5. 1, 101-102
    6. 1, 103-104
    7. 5, 57-58
    8. 5, 59-60
    9. 5,61-62
  2. De officiis
    1. 3, 58
    2. 3, 59-60
  3. De republica
    1. 6, 13
    2. 6, 14
    3. 6, 15
    4. 6, 16
    5. 6, 17 - 18
    6. 6, 19
    7. 6, 20

II. Seneca

  1. Epistulae ad Lucilium
    1. 28, 1-4
    2. 28, 5-10
    3. 60, 1-4
  2. De brevitate vitae
    1. 1. 1-4
    2. 2. 1 - 3
    3. 3. 4 - 5
  3. De tranquillitate animi
    1. 4, 2-4
    2. 4, 5-8
  4. De vita beata
    1. 17, 1-4
    2. 18, 1-3

Minimum kennis 2018:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia