CE 2018

latijn

CICERO en SENECA 2018
FILOSOFIE ("Gelukkig leven")

VERTAALHULP CICERO & SENECA 2018

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

SENECA: EPISTULAE AD LUCILIUM, 60, 1-4







5




10




15




20




25

SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

[1] Queror, litigo, irascor. Etiam nunc optas quod tibi optavit
nutrix tua aut paedagogus aut mater? Nondum intellegis
quantum mali optaverint? O quam inimica nobis sunt vota
nostrorum! Eo quidem inimiciora quo cessere felicius. Iam
non admiror si omnia nos a prima pueritia mala sequuntur:
inter exsecrationes parentum crevimus. Exaudiant di
quandoque nostram pro nobis vocem gratuitam. [2] Quousque
poscemus aliquid deos? [Quasi] ita nondum ipsi alere nos
possumus? Quamdiu sationibus implebimus magnarum
urbium campos? Quamdiu nobis populus metet? Quamdiu
unius mensae instrumentum multa navigia et quidem non ex
uno mari subvehent? Taurus paucissimorum iugerum pascuo
impletur; una silva elephantis pluribus sufficit: homo et terra et mari
pascitur.
[3] Quid ergo? Tam insatiabilem nobis natura alvum dedit, cum
tam modica corpora dedisset, ut vastissimorum edacissi-
morumque animalium aviditatem vinceremus? Minime;
quantulum est enim quod naturae datur! Parvo illa dimittitur:
non fames nobis ventris nostri magno constat sed ambitio.
[4] Hos itaque, ut ait Sallustius, 'ventri oboedientes' animalium
loco numeremus, non hominum, quosdam vero ne animalium
quidem, sed mortuorum. Vivit is qui multis usui est, vivit is qui
se utitur; qui vero latitant et torpent sic in domo sunt
quomodo in conditivo. Horum licet in limine ipso nomen
marmori inscribas: mortem suam antecesserunt. Vale.
werkvertaling

CE 2018

De Teksten:

I. Cicero:

  1. Tusculanae disputationes
    1. 1, 96
    2. 1, 97
    3. 1, 98
    4. 1, 99-100
    5. 1, 101-102
    6. 1, 103-104
    7. 5, 57-58
    8. 5, 59-60
    9. 5,61-62
  2. De officiis
    1. 3, 58
    2. 3, 59-60
  3. De republica
    1. 6, 13
    2. 6, 14
    3. 6, 15
    4. 6, 16
    5. 6, 17 - 18
    6. 6, 19
    7. 6, 20

II. Seneca

  1. Epistulae ad Lucilium
    1. 28, 1-4
    2. 28, 5-10
    3. 60, 1-4
  2. De brevitate vitae
    1. 1. 1-4
    2. 2. 1 - 3
    3. 3. 4 - 5
  3. De tranquillitate animi
    1. 4, 2-4
    2. 4, 5-8
  4. De vita beata
    1. 17, 1-4
    2. 18, 1-3

Minimum kennis 2018:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia