CE 2004
latijn
Cicero
Tussen domus en forum

VERTAALHULP CICERO

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

De Officiis I, 68 - 69
 
De waardering van het politieke beroep
Hoe is een actief leven in de openbaarheid te rijmen met een filosofisch streven naar 'tranquillitas animi' en 'securitas' ?
 
 

[68] Non est autem consentaneum, qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate, nec qui invictum se a labore praestiterit, vinci a voluptate. Quam ob rem et haec vitanda et pecuniae fugienda cupiditas; nihil enim est tam angusti animi tamque parvi quam amare divitias, nihil honestius magnificentiusque quam pecuniam contemnere, si non habeas, si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre. Cavenda etiam est gloriae cupiditas, ut supra dixi; eripit enim libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio. Nec vero imperia expetenda ac potius aut non accipienda interdum aut deponenda non numquam.

[69] Vacandum autem omni est animi perturbatione, cum cupiditate et metu, tum etiam aegritudine [et voluptate] nimia et iracundia, ut tranquillitas animi et securitas adsit, quae affert cum constantiam tum etiam dignitatem. Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico, tranquillitatem expetentes a negotiis publicis se removerint ad otiumque perfugerint, in his et nobilissimi philosophi longeque principes et quidam homines severi et graves, nec populi nec principum mores ferre potuerunt vixeruntque non nulli in agris delectati re sua familiari.

 

CE 2004
 
Cicero 2004 vertaalhulp
Gebaseerd op de minimumlijst van de CEVO

Complete werkvertaling hier.

Hieronder de te kennen stijlfiguren volgens de
CEVO-lijst met vertaling van de voorbeelden:

stilistica: ovezicht
stilistica: a-b, c-m, n-z

narratologische begrippen

Pensum Cicero 2004
  1. Off. I, 68-69
  2. Off. I, 72-73
  3. Off. I, 103-106
  4. Off. I, 117-119
  5. Off. I, 150-152
  6. Amic. 21-23
  7. Fin. II, 63-65
  8. Rep.VI, 11
  9. Rep. VI, 13-17
  10. Rep. VI, 20-23
  11. Rep. VI, 25
  12. Rep. VI, 29
  13. Dom. 73-76
  14. Sestio 136-139
  15. Sestio 98
  16. Fam. V-XII
  17. Fam. XIV,4
  18. Fam. XIV, 20
  19. Att. XII,4,3
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita
  4. stijlfiguren bij Cicero
  5. termen en namen bij Cicero
  6. vertaaltips
  7. gulden regels

 

voor vragen of opmerkingen mail naar: wiebe koopmans