CE 2004
latijn
Cicero
Tussen domus en forum

VERTAALHULP CICERO

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

De Officiis I, 103 - 106
 
Permanente ontspanning
Is ontspanning wel toegestaan?
 
  [103] Ex quibus illud intellegitur, ut ad officii formam revertamur, appetitus omnes contrahendos sedandosque esse excitandamque animadversionem et diligentiam, ut ne quid temere ac fortuito, inconsiderate neglegenterque agamus. Neque enim ita generati a natura sumus, ut ad ludum et iocum facti esse videamur, ad severitatem potius et ad quaedam studia graviora atque maiora. Ludo autem et ioco uti illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris tum, cum gravibus seriisque rebus satis fecerimus. Ipsumque genus iocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet. Ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat.

[104] Duplex omnino est iocandi genus, unum inliberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum, quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque multorum facete dicta, ut ea, quae a sene Catone collecta sunt, quae vocantur apophthegmata. Facilis igitur est distinctio ingenui et inliberalis ioci. alter est, si tempore fit, ut si remisso animo, [gravissimo] homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudo adhibetur et verborum obscenitas. Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus elatique voluptate in aliquam turpitudinem delabamur. Suppeditant autem et campus noster et studia venandi honesta exempla ludendi.

[105] Sed pertinet ad omnem officii quaestionem semper in promptu habere, quantum natura hominis pecudibus reliquisque beluis antecedat; illae nihil sentiunt nisi voluptatem ad eamque feruntur omni impetu, hominis autem mens discendo alitur et cogitando, semper aliquid aut anquirit aut agit videndique et audiendi delectatione ducitur. Quin etiam, si quis est paulo ad voluptates propensior, modo ne sit ex pecudum genere (sunt enim quidam homines non re, sed nomine) sed si quis est paulo erectior, quamvis voluptate capiatur, occultat et dissimulat appetitum voluptatis propter verecundiam.

[106] Ex quo intellegitur corporis voluptatem non satis esse dignam hominis praestantia eamque contemni et reici oportere, sin sit quispiam, qui aliquid tribuat voluptati, diligenter ei tenendum esse eius fruendae modum. Itaque victus cultusque corporis ad valetudinem referatur et ad vires, non ad voluptatem. Atque etiam, si considerare volumus, quae sit in natura <nostra> excellentia et dignitas, intellegemus, quam sit turpe diffluere luxuria et delicate ac molliter vivere, quamque honestum parce, continenter, severe, sobrie.

 

CE 2004
 
Cicero 2004 vertaalhulp
Gebaseerd op de minimumlijst van de CEVO

Complete werkvertaling hier.

Hieronder de te kennen stijlfiguren volgens de
CEVO-lijst met vertaling van de voorbeelden:

stilistica: ovezicht
stilistica: a-b, c-m, n-z

narratologische begrippen

Pensum Cicero 2004
  1. Off. I, 68-69
  2. Off. I, 72-73
  3. Off. I, 103-106
  4. Off. I, 117-119
  5. Off. I, 150-152
  6. Amic. 21-23
  7. Fin. II, 63-65
  8. Rep.VI, 11
  9. Rep. VI, 13-17
  10. Rep. VI, 20-23
  11. Rep. VI, 25
  12. Rep. VI, 29
  13. Dom. 73-76
  14. Sestio 136-139
  15. Sestio 98
  16. Fam. V-XII
  17. Fam. XIV,4
  18. Fam. XIV, 20
  19. Att. XII,4,3
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita
  4. stijlfiguren bij Cicero
  5. termen en namen bij Cicero
  6. vertaaltips
  7. gulden regels

 

voor vragen of opmerkingen mail naar: wiebe koopmans