CE 2004
latijn
Cicero
Tussen domus en forum

VERTAALHULP CICERO

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Pro domo sua, 73 - 76
 
Roem en de samenleving I
Is de waardering van de massa belangrijk voor het zelfbeeld?
 
 

[73] Quod enim est in terris commune tantum tantulumve consilium, quod non de meis rebus gestis ea quae mihi essent optatissima et pulcherrima iudicarit? Summum est populi Romani populorumque et gentium omnium ac regum consilium senatus: decrevit omnes qui rem publicam salvam esse vellent ad me unum defendendum venirent, ostenditque nec stare potuisse rem publicam si ego non fuissem, nec futuram esse ullam si non redissem.

[74] Proximus est huic dignitati ordo equester: omnes omnium publicorum societates de meo consulatu ac de meis rebus gestis amplissima atque ornatissima decreta fecerunt. Scribae, qui nobiscum in rationibus monumentisque publicis versantur, non obscurum de meis in rem publicam beneficiis suum iudicium decretumque esse voluerunt. Nullum est in hac urbe conlegium, nulli pagani aut montani,( quoniam plebi quoque urbanae maiores nostri conventicula et quasi concilia quaedam esse voluerunt), qui non amplissime non modo de salute mea sed etiam de dignitate decreverint.

[75] Nam quid ego illa divina atque immortalia municipiorum et coloniarum et totius Italiae decreta commemorem, quibus tamquam gradibus mihi videor in caelum ascendisse, non solum in patriam revertisse? Ille vero dies qui fuit cum te, P. Lentule, legem de me ferente populus Romanus ipse vidit sensitque quantus et quanta dignitate esset! Constat enim nullis umquam comitiis campum Martium tanta celebritate, tanto splendore omnis generis hominum aetatum ordinum floruisse. Omitto civitatium, nationum, provinciarum, regum, orbis denique terrarum de meis in omnes mortales meritis unum iudicium unumque consensum: adventus meus atque introitus in urbem qui fuit? Utrum me patria sic accepit ut lucem salutemque redditam sibi ac restitutam accipere debuit, an ut crudelem tyrannum, quod vos Catilinae gregales de me dicere solebatis?

[76] Itaque ille unus dies, quo die me populus Romanus a porta in Capitolium atque inde domum sua celebritate laetitiaque comitatum honestavit, tantae mihi iucunditati fuit ut tua mihi conscelerata illa vis non modo non propulsanda, sed etiam excitanda fuisse videatur. Qua re illa calamitas, si ita est appellanda, exussit hoc genus totum maledicti, ne quisquam iam audeat reprehendere consulatum meum tot tantis tam ornatis iudiciis, testimoniis, auctoritatibus comprobatum. Quod si in isto tuo maledicto probrum non modo mihi nullum obiectas, sed etiam laudem inlustras meam, quid te aut fieri aut fingi dementius potest? Uno enim maledicto bis a me patriam servatam esse concedis: semel, cum id feci quod omnes non negant immortalitati, si fieri potest, mandandum, tu supplicio puniendum putasti, iterum, cum tuum multorumque praeter te inflammatum in bonos omnes impetum meo corpore excepi, ne eam civitatem quam servassem inermis armatus in discrimen adducerem.

 

 

CE 2004
 
Cicero 2004 vertaalhulp
Gebaseerd op de minimumlijst van de CEVO

Complete werkvertaling hier.

Hieronder de te kennen stijlfiguren volgens de
CEVO-lijst met vertaling van de voorbeelden:

stilistica: ovezicht
stilistica: a-b, c-m, n-z

narratologische begrippen

Pensum Cicero 2004
  1. Off. I, 68-69
  2. Off. I, 72-73
  3. Off. I, 103-106
  4. Off. I, 117-119
  5. Off. I, 150-152
  6. Amic. 21-23
  7. Fin. II, 63-65
  8. Rep.VI, 11
  9. Rep. VI, 13-17
  10. Rep. VI, 20-23
  11. Rep. VI, 25
  12. Rep. VI, 29
  13. Dom. 73-76
  14. Sestio 136-139
  15. Sestio 98
  16. Fam. V-XII
  17. Fam. XIV,4
  18. Fam. XIV, 20
  19. Att. XII,4,3
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita
  4. stijlfiguren bij Cicero
  5. termen en namen bij Cicero
  6. vertaaltips
  7. gulden regels

 

voor vragen of opmerkingen mail naar: wiebe koopmans