CE 2004
latijn
Cicero
Tussen domus en forum

VERTAALHULP CICERO

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Pro P. Sestio, 136 - 139
 
Roem en de samenleving II
Is persoonlijke roem alleen te verkrijgen door dienst aan de samenleving?
 
 

[136] Sed ut extremum habeat aliquid oratio mea, et ut ego ante dicendi finem faciam quam vos me tam attente audiendi, concludam illud de optimatibus eorumque principibus ac rei publicae defensoribus, vosque, adulescentes, et qui nobiles estis, ad maiorum vestrorum imitationem excitabo, et qui ingenio ac virtute nobilitatem potestis consequi, ad eam rationem in qua multi homines novi et honore et gloria floruerunt cohortabor.

[137] Haec est una via, mihi credite, et laudis et dignitatis et honoris, a bonis viris sapientibus et bene natura constitutis laudari et diligi; nosse discriptionem civitatis a maioribus nostris sapientissime constitutam; qui cum regum potestatem non tulissent, ita magistratus annuos creaverunt ut consilium senatus rei publicae praeponerent sempiternum, deligerentur autem in id consilium ab universo populo aditusque in illum summum ordinem omnium civium industriae ac virtuti pateret. senatum rei publicae custodem, praesidem, propugnatorem conlocaverunt; huius ordinis auctoritate uti magistratus et quasi ministros gravissimi consili esse voluerunt; senatum autem ipsum proximorum ordinum splendorem confirmare, plebis libertatem et commoda tueri atque augere voluerunt.

[138] Haec qui pro virili parte defendunt optimates sunt, cuiuscumque sunt ordinis; qui autem praecipue suis cervicibus tanta munia atque rem publicam sustinent, hi semper habiti sunt optimatium principes, auctores et conservatores civitatis. huic hominum generi fateor, ut ante dixi, multos adversarios, inimicos, invidos esse, multa proponi pericula, multas inferri iniurias, magnos esse experiundos et subeundos labores; sed mihi omnis oratio est cum virtute non cum desidia, cum dignitate non cum voluptate, cum iis qui se patriae, qui suis civibus, qui laudi, qui gloriae, non qui somno et conviviis et delectationi natos arbitrantur. Nam si qui voluptatibus ducuntur et se vitiorum inlecebris et cupiditatium lenociniis dediderunt, missos faciant honores, ne attingant rem publicam, patiantur virorum fortium labore se otio suo perfrui.

[139] Qui autem bonam famam bonorum, quae sola vere gloria nominari potest, expetunt, aliis otium quaerere debent et voluptates, non sibi. sudandum est iis pro communibus commodis, adeundae inimicitiae, subeundae saepe pro re publica tempestates: cum multis audacibus, improbis, non numquam etiam potentibus dimicandum. Haec audivimus de clarissimorum virorum consiliis et factis, haec accepimus, haec legimus. Neque eos in laude positos videmus qui incitarunt aliquando populi animos ad seditionem, aut qui largitione caecarunt mentes imperitorum, aut qui fortis et claros viros et bene de re publica meritos in invidiam aliquam vocaverunt. Levis hos semper nostri homines et audaces et malos et perniciosos civis putaverunt. At vero qui horum impetus et conatus represserunt, qui auctoritate, qui fide, qui constantia, qui magnitudine animi consiliis audacium restiterunt, hi graves, hi principes, hi duces, hi auctores huius dignitatis atque imperi semper habiti sunt.

 

 

CE 2004
 
Cicero 2004 vertaalhulp
Gebaseerd op de minimumlijst van de CEVO

Complete werkvertaling hier.

Hieronder de te kennen stijlfiguren volgens de
CEVO-lijst met vertaling van de voorbeelden:

stilistica: ovezicht
stilistica: a-b, c-m, n-z

narratologische begrippen

Pensum Cicero 2004
  1. Off. I, 68-69
  2. Off. I, 72-73
  3. Off. I, 103-106
  4. Off. I, 117-119
  5. Off. I, 150-152
  6. Amic. 21-23
  7. Fin. II, 63-65
  8. Rep.VI, 11
  9. Rep. VI, 13-17
  10. Rep. VI, 20-23
  11. Rep. VI, 25
  12. Rep. VI, 29
  13. Dom. 73-76
  14. Sestio 136-139
  15. Sestio 98
  16. Fam. V-XII
  17. Fam. XIV,4
  18. Fam. XIV, 20
  19. Att. XII,4,3
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita
  4. stijlfiguren bij Cicero
  5. termen en namen bij Cicero
  6. vertaaltips
  7. gulden regels

 

voor vragen of opmerkingen mail naar: wiebe koopmans