VERTAALHULP LIVIUS

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Vrbe Condita XL, 12, 12 - 20
De redevoering van Demetrius




5




10




15




20
ego tamen, quantum in hac subita perturbatione potero, separabo ea,
quae tu confudisti, et noctis huius insidias aut tuas aut meas detegam.
occidendi
sui consilium inisse me videri vult, ut scilicet maiore fratre
sublato
, cuius iure gentium, more Macedonum, tuo etiam, ut ait, iudicio
regnum
est futurum, ego minor in eius, quem occidissem, succederem
locum
. quid ergo illa sibi vult pars altera orationis, qua Romanos a me
cultos
ait atque eorum fiducia in spem regni me venisse? nam si et in
Romanis
tantum momenti credebam esse, ut quem vellent imponerent
Macedoniae
regem, et meae tantum apud eos gratiae confidebam, quid
opus
parricidio fuit? an ut cruentum diadema fraterna caede gererem? ut
illis
ipsis, apud quos aut vera aut certe simulata probitate partam gratiam
habeo
, si quam forte habeo, exsecrabilis et invisus essem? nisi T.
Quinctium
credis, cuius voluntate et consiliis me nunc arguis regi, cum et
ipse tali pietate vivat cum fratre, mihi fraternae caedis fuisse auctorem.
idem non Romanorum gratiam solum, sed Macedonum iudicia ac paene
omnium
deorum hominumque consensum collegit, per quae omnia se mihi
parem
in certamine non futurum crediderit: idem, tamquam in aliis
omnibus
rebus inferior essem, ad sceleris ultimam spem confugisse me
insimulat
. vis hanc formulam cognitionis esse, ut, uter timuerit, ne alter
dignior
videretur regno, is consilium opprimendi fratris iudicetur cepisse?
 
 
 
 
 
 
 
 
 

CE 2003
 
Livius 2003 vertaalhulp
Gebaseerd op de minimumlijst van de CEVO

Complete werkvertaling hier.

Hieronder de te kennen stijlfiguren volgens de
CEVO-lijst met vertaling van de voorbeelden:

stilistica: ovezicht
stilistica: a-b, c-m, n-z

narratologische begrippen

Livius Ab Urbe Condita
  1. AUC XXIII, 33
  2. AUC XXIII, 34
  3. AUC XXXIII, 32
  4. AUC XXXIII, 33
  5. AUC XXXIX, 49
  6. AUC XL, 3
  7. AUC XL, 4
  8. AUC XL, 6
  9. AUC XL, 7
  10. AUC XL, 8
  11. AUC XL, 9
  12. AUC XL, 12
  13. AUC XL, 21
  14. AUC XL, 22
  15. AUC XL, 23
  16. AUC XL, 24
  17. AUC XL, 54
  18. AUC XL, 55
  19. AUC XL, 56
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita
  4. taaleigen van Livius
  5. vertaaltips
  6. gulden regels

 

voor vragen of opmerkingen mail naar:
Livius
"libera et impera"
latijn
wiebe koopmans