VERTAALHULP LIVIUS

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Vrbe Condita XL, 8
Perseus' klacht, Philippus, vader en rechter




5




10




15




20




25




30




35




40




45


Postero die Perseus, cum primum conveniendi potestas patris fuit, regiam
ingressus
perturbato vultu in conspectu patris tacitus procul constitit. cui
cum
pater 'satin salve?' et, quaenam ea maestitia esset, interrogaret eum,
'de lucro tibi' inquit 'vivere me scito. iam non occultis a fratre petimur
insidiis
; nocte cum armatis domum ad interficiendum me venit, clausisque
foribus
parietum praesidio me a furore eius sum tutatus.' cum pavorem
mixtum
admiratione patri iniecisset, 'atqui si aures praebere potes' inquit,
'manifestam rem teneas faciam.' enimvero se Philippus dicere auditurum,
vocarique
extemplo Demetrium iussit; et seniores amicos duos, expertes
iuvenalium
inter fratres certaminum, infrequentes iam in regia,
Lysimachum
et Onomastum arcessit, quos in consilio haberet. dum
veniunt
amici, solus filio procul stante multa secum animo volutans
inambulavit
. postquam venisse eos nuntiatum est, secessit in partem
interiorem
cum duobus amicis et totidem custodibus corporis; filiis, ut
ternos
inermes secum introducerent, permisit. ibi cum consedisset,
'sedeo' inquit 'miserrimus pater iudex inter duos filios, accusatorem
parricidii
et reum, aut conficti aut admissi criminis labem apud meos
inventurus
. iam pridem quidem hanc procellam imminentem timebam, cum
vultus
inter vos minime fraternos cernerem, cum voces quasdam
exaudirem
. sed interdum spes animum subibat deflagrare iras vestras,
purgari
suspiciones posse. etiam hostes armis positis foedus icisse, et
privatas
multorum simultates finitas: subituram vobis aliquando germanitatis
memoriam
, puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter vos,
meorum
denique praeceptorum, quae vereor ne vana surdis auribus
cecinerim
. quotiens ego audientibus vobis detestatus exempla
discordiarum
fraternarum horrendos eventus eorum rettuli, qui se
stirpemque
suam, domos, regna funditus evertissent. meliora quoque
exempla
parte altera posui: sociabilem consortionem inter binos
Lacedaemoniorum
reges, salutarem per multa saecula ipsis patriaeque:
eandem
civitatem, postquam mos sibi cuique rapiendi tyrannidem exortus
sit
, eversam. iam hos Eumenem Attalumque fratres, ab tam exiguis rebus,
prope
ut puderet regii nominis, mihi Antiocho, cuilibet regum huius aetatis,
nulla
re magis quam fraterna unanimitate, regnum aequasse. ne Romanis
quidem
exemplis abstinui, quae aut visa aut audita habebam, T. et L.
Quinctiorum
, qui bellum mecum gesserunt, P. et L. Scipionum, qui
Antiochum
devicerunt, patris patruique eorum, quorum perpetuam vitae
concordiam
mors quoque miscuit. neque vos illorum scelus similisque
sceleri
eventus deterrere a vecordi discordia potuit, neque horum bona
mens
, bona fortuna ad sanitatem flectere. vivo et spirante me hereditatem
meam
ambo et spe et cupiditate improba crevistis. eo usque me vivere
vultis
, donec alterius vestrum superstes haud ambiguum regem alterum
mea
morte faciam. nec fratrem nec patrem potestis pati. nihil cari, nihil
sancti
est. in omnium vicem regni unius insatiabilis amor successit. agite,
conscelerate
aures paternas, decernite criminibus, mox ferro decreturi,
dicite
palam quidquid aut veri potestis aut libet comminisci: reseratae
aures
sunt, quae posthac secretis alterius ab altero criminibus claudentur.'
haec
furens ira cum dixisset, lacrimae omnibus obortae, et diu maestum
silentium
tenuit.
 
 
 
 
 
 
 
 
 

CE 2003
 
Livius 2003 vertaalhulp
Gebaseerd op de minimumlijst van de CEVO

Complete werkvertaling hier.

Hieronder de te kennen stijlfiguren volgens de
CEVO-lijst met vertaling van de voorbeelden:

stilistica: ovezicht
stilistica: a-b, c-m, n-z

narratologische begrippen

Livius Ab Urbe Condita
  1. AUC XXIII, 33
  2. AUC XXIII, 34
  3. AUC XXXIII, 32
  4. AUC XXXIII, 33
  5. AUC XXXIX, 49
  6. AUC XL, 3
  7. AUC XL, 4
  8. AUC XL, 6
  9. AUC XL, 7
  10. AUC XL, 8
  11. AUC XL, 9
  12. AUC XL, 12
  13. AUC XL, 21
  14. AUC XL, 22
  15. AUC XL, 23
  16. AUC XL, 24
  17. AUC XL, 54
  18. AUC XL, 55
  19. AUC XL, 56
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita
  4. taaleigen van Livius
  5. vertaaltips
  6. gulden regels

 

voor vragen of opmerkingen mail naar:
Livius
"libera et impera"
latijn
wiebe koopmans