CE 2008
latijn
Seneca & Tacitus
"Filosoof in het keizerrijk "
vragen, opmerkingen en/of commentaar, kun je mailen naar:wiebekoo;
 
VERTAALHULP Seneca & Tacitus 2008

Seneca

Epistula 41, 1 - 8. (c)

Bij een 1, 2 etc. achter een woord staat commentaar hier rechts.


35




40




45




50

Quis est ergo hic animus? qui nullo bono nisi suo nitet. Quid enim est
stultius quam in homine aliena laudare? quid eo 1 dementius qui ea miratur
quae ad alium transferri protinus possunt? Non faciunt meliorem equum
aurei freni.2 Aliter leo aurata iuba mittitur, dum contractatur et ad
patientiam recipiendi ornamenti 3 cogitur fatigatus, aliter incultus, integri
spiritus: hic scilicet impetu acer, qualem illum natura esse voluit, speciosus
ex horrido, cuius hic decor est, non sine timore aspici, praefertur illi
languido et bratteato. Nemo gloriari nisi suo debet. Vitem laudamus si
fructu palmites onerat, si ipsa pondere eorum quae tulit adminicula
deducit: num quis huic illam praeferret vitem cui aureae uvae, aurea
folia dependent? Propria virtus est in vite fertilitas; in homine quoque
id laudandum est quod ipsius est. Familiam formosam habet et domum
pulchram, multum serit, multum fenerat: nihil horum in ipso est sed circa
ipsum. Lauda in illo quod nec eripi potest nec dari, quod proprium hominis
est. Quaeris quid sit? animus et ratio in animo perfecta. Rationale enim
animal est homo; consummatur itaque bonum eius, si id implevit cui
nascitur. Quid est autem quod ab illo ratio haec exigat? rem facillimam,
secundum naturam suam vivere. Sed hanc difficilem facit communis
insania: in vitia alter alterum trudimus. Quomodo autem revocari ad
salutem possunt quos nemo retinet, populus impellit?
Vale.

1. abl. comparationis
2. regels 33 - 36: analogie als argument
3. -nd- constructie
   
   

CE 2008
Seneca/Tacitus 2008 vertaalhulp

te kennen
stijlfiguren
  1. Seneca
    1. clem, 25,1
    2. ep.9,3-8(a)
      ep.9,3-8(b)
    3. ep.23,6-8
    4. ep.41,1-8(a)
      ep.41,1-8(b)
      ep.41,1-8(c)
    5. ep.47,1-5
    6. ep.47,16-21
    7. ep.54,1-7
    8. ep.61,1-4
    9. const.5,6-6,7
    10. ep.14,12-16
    11. ep.73,1-5
  2. Tacitus Annales
    1. XIV, 3
    2. XIV,5
    3. XIV,7
    4. XIV,8
    5. XIV,11
    6. XV,60
    7. XV,61
    8. XV,62
    9. XV,63
    10. XV,64
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita