CE 2008
latijn
Seneca & Tacitus
"Filosoof in het keizerrijk "
vragen, opmerkingen en/of commentaar, kun je mailen naar:wiebekoo;
 
VERTAALHULP Seneca & Tacitus 2008

Seneca

Epistula 47, 1 - 5.

Bij een 1, 2 etc. achter een woord staat commentaar hier rechts.






5





10




15




20

SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

Libenter ex iis qui a te veniunt cognovi familiariter te cum servis tuis
vivere: hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. 'Servi sunt.' Immo
homines. 'Servi sunt ' Immo contubernales. 'Servi sunt.' Immo humiles
amici. 'Servi sunt.' Immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque
licere fortunae.

Itaque rideo istos qui turpe existimant cum servo suo cenare: quare, nisi
quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam
circumdedit? Est ille plus quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum
ventrem ac desuetum iam ventris officio, ut maiore opera omnia egerat
quam ingessit. At infelicibus servis movere labra ne in hoc quidem ut
loquantur, licet; virga murmur omne compescitur, et ne fortuita quidem
verberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus; magno malo ulla
voce interpellatum silentium luitur; nocte tota ieiuni mutique perstant. Sic
fit ut isti de domino loquantur quibus coram domino loqui non licet. At illi
quibus non tantum coram dominis sed cum ipsis erat sermo, quorum os
non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum
imminens in caput suum avertere; in conviviis loquebantur, sed in
tormentis tacebant.Deinde eiusdem arrogantiae proverbium iactatur,
totidem hostes esse quot servos: non habemus illos hostes sed facimus.
Alia interim crudelia, inhumana praetereo, quod ne tamquam hominibus
quidem sed tamquam iumentis abutimur. Cum ad cenandum discubuimus,
alius sputa deterget, alius reliquias temulentorum toro subditus colligit.


 
   
   

CE 2008
Seneca/Tacitus 2008 vertaalhulp

te kennen
stijlfiguren
  1. Seneca
    1. clem, 25,1
    2. ep.9,3-8(a)
      ep.9,3-8(b)
    3. ep.23,6-8
    4. ep.41,1-8(a)
      ep.41,1-8(b)
      ep.41,1-8(c)
    5. ep.47,1-5
    6. ep.47,16-21
    7. ep.54,1-7
    8. ep.61,1-4
    9. const.5,6-6,7
    10. ep.14,12-16
    11. ep.73,1-5
  2. Tacitus Annales
    1. XIV, 3
    2. XIV,5
    3. XIV,7
    4. XIV,8
    5. XIV,11
    6. XV,60
    7. XV,61
    8. XV,62
    9. XV,63
    10. XV,64
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita