CE 2008
latijn
Seneca & Tacitus
"Filosoof in het keizerrijk "
vragen, opmerkingen en/of commentaar, kun je mailen naar:wiebekoo;
 
VERTAALHULP Seneca & Tacitus 2008

Seneca

Epistula 47, 16-21.

Bij een 1, 2 etc. achter een woord staat commentaar hier rechts.




100





105





110




115




120





125

Non est, mi Lucili, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras: si
diligenter attenderis, et domi invenies. Saepe bona materia cessat sine
artifice: tempta et experire. Quemadmodum stultus est qui equum
empturus non ipsum inspicit sed stratum eius ac frenos, sic stultissimus
est qui hominem aut ex veste aut ex condicione, quae vestis modo nobis
circumdata est, aestimat.

'Servus est.' Sed fortasse liber animo. 'Servus est.' Hoc illi nocebit?
Ostende quis non sit: alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni,
omnes spei, omnes timori. Dabo consularem aniculae servientem, dabo
ancillulae divitem, ostendam nobilissimos iuvenes mancipia pantomi-
morum: nulla servitus turpior est quam voluntaria. Quare non est quod
fastidiosi isti te deterreant quominus servis tuis hilarem te praestes et non
superbe superiorem: colant potius te quam timeant.

Dicet aliquis nunc me vocare ad pilleum servos et dominos de fastigio
suo deicere, quod dixi, 'colant potius dominum quam timeant'. 'Ita' inquit '
prorsus? colant tamquam clientes, tamquam salutatores?' Hoc qui dixerit
obliviscetur id dominis parum non esse quod deo sat est. Qui colitur, et
amatur: non potest amor cum timore misceri.Rectissime ergo facere te
iudico quod timeri a servis tuis non vis, quod verborum castigatione uteris:
verberibus muta admonentur. Non quidquid nos offendit et laedit; sed ad
rabiem cogunt pervenire deliciae, ut quidquid non ex voluntate respondit
iram evocet. Regum nobis induimus animos; nam illi quoque obliti et
suarum virium et imbecillitatis alienae sic excandescunt, sic saeviunt,
quasi iniuriam acceperint, a cuius rei periculo illos fortunae suae magnitudo
tutissimos praestat. Nec hoc ignorant, sed occasionem nocendi captant
querendo; acceperunt iniuriam ut facerent.

Diutius te morari nolo; non est enim tibi exhortatione opus. Hoc habent
inter cetera boni mores: placent sibi, permanent. Levis est malitia, saepe
mutatur, non in melius sed in aliud.
Vale.


 
   
   

CE 2008
Seneca/Tacitus 2008 vertaalhulp

te kennen
stijlfiguren
  1. Seneca
    1. clem, 25,1
    2. ep.9,3-8(a)
      ep.9,3-8(b)
    3. ep.23,6-8
    4. ep.41,1-8(a)
      ep.41,1-8(b)
      ep.41,1-8(c)
    5. ep.47,1-5
    6. ep.47,16-21
    7. ep.54,1-7
    8. ep.61,1-4
    9. const.5,6-6,7
    10. ep.14,12-16
    11. ep.73,1-5
  2. Tacitus Annales
    1. XIV, 3
    2. XIV,5
    3. XIV,7
    4. XIV,8
    5. XIV,11
    6. XV,60
    7. XV,61
    8. XV,62
    9. XV,63
    10. XV,64
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita