CE 2008
latijn
Seneca & Tacitus
"Filosoof in het keizerrijk "
vragen, opmerkingen en/of commentaar, kun je mailen naar:wiebekoo;
 
VERTAALHULP Seneca & Tacitus 2008

Seneca

Epistula 54, 1-7.

Bij een 1, 2 etc. achter een woord staat commentaar hier rechts.






5




10





15




20




25




30




35

SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

Longum mihi commeatum dederat mala valetudo; repente me invasit.
'Quo genere?' inquis. Prorsus merito interrogas: adeo nullum mihi ignotum
est. Uni tamen morbo quasi assignatus sum, quem quare Graeco nomine
appellem nescio; satis enim apte dici suspirium potest. Brevis autem valde
et procellae similis est impetus; intra horam fere desinit: quis enim diu
exspirat? Omnia corporis aut incommoda aut pericula per me transierunt:
nullum mihi videtur molestius. Quidni? aliud enim quidquid est aegrotare
est, hoc animam egerere. Itaque medici hanc 'meditationem mortis'
vocant; facit enim aliquando spiritus ille quod saepe conatus est. Hilarem
me putas haec tibi scribere quia effugi? Tam ridicule facio, si hoc fine
quasi bona valetudine delector, quam ille, quisquis vicisse se putat cum
vadimonium distulit.

Ego vero et in ipsa suffocatione non desii cogitationibus laetis ac fortibus
adquiescere
.'Quid hoc est?' inquam 'tam saepe mors experitur me? Faciat:
ego illam diu expertus sum.' 'Quando?' inquis. Antequam nascerer. Mors
est non esse. Id quale sit iam scio: hoc erit post me quod ante me fuit.
Si quid in hac re tormenti est, necesse est et fuisse, antequam prodiremus
in lucem; atqui nullam sensimus tunc vexationem. Rogo, non stultissimum
dicas si quis existimet lucernae peius esse cum exstincta est quam ante-
quam accenditur? Nos quoque et exstinguimur et accendimur: medio illo
tempore aliquid patimur, utrimque vero alta securitas est. In hoc enim,
mi Lucili, nisi fallor, erramus, quod mortem iudicamus sequi, cum illa et
praecesserit et secutura sit. Quidquid ante nos fuit mors est; quid enim
refert non incipias an desinas, cum utriusque rei hic sit effectus, non esse?
His et eiusmodi exhortationibus (tacitis scilicet, nam verbis locus non erat)
adloqui me non desii; deinde paulatim suspirium illud, quod esse iam
anhelitus coeperat, intervalla maiora fecit et retardatum est. At remansit,
nec adhuc, quamvis desierit, ex natura fluit spiritus; sentio haesitationem
quandam eius et moram. Quomodo volet, dummodo non ex animo
suspirem. Hoc tibi de me recipe: non trepidabo ad extrema, iam prae-
paratus sum, nihil cogito de die toto. Illum tu lauda et imitare quem non
piget mori, cum iuvet vivere: quae est enim virtus, cum eiciaris, exire?
Tamen est et hic virtus: eicior quidem, sed tamquam exeam. Et ideo
numquam eicitur sapiens quia eici est inde expelli unde invitus recedas:
nihil invitus facit sapiens; necessitatem effugit, quia vult quod coactura est.
Vale.


 
   
   

CE 2008
Seneca/Tacitus 2008 vertaalhulp

te kennen
stijlfiguren
  1. Seneca
    1. clem, 25,1
    2. ep.9,3-8(a)
      ep.9,3-8(b)
    3. ep.23,6-8
    4. ep.41,1-8(a)
      ep.41,1-8(b)
      ep.41,1-8(c)
    5. ep.47,1-5
    6. ep.47,16-21
    7. ep.54,1-7
    8. ep.61,1-4
    9. const.5,6-6,7
    10. ep.14,12-16
    11. ep.73,1-5
  2. Tacitus Annales
    1. XIV, 3
    2. XIV,5
    3. XIV,7
    4. XIV,8
    5. XIV,11
    6. XV,60
    7. XV,61
    8. XV,62
    9. XV,63
    10. XV,64
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita