CE 2008
latijn
Seneca & Tacitus
"Filosoof in het keizerrijk "
vragen, opmerkingen en/of commentaar, kun je mailen naar:wiebekoo;
 
VERTAALHULP Seneca & Tacitus 2008

Seneca

Epistula 61, 1-4.

Bij een 1, 2 etc. achter een woord staat commentaar hier rechts.






5




10




15



SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

Desinamus quod voluimus velle. Ego certe id ago ne senex eadem velim
quae puer volui. In hoc unum eunt dies, in hoc noctes, hoc opus meum
est, haec cogitatio, imponere veteribus malis finem. Id ago ut mihi instar
totius vitae dies sit; nec mehercules tamquam ultimum rapio, sed sic illum
aspicio tamquam esse vel ultimus possit. Hoc animo tibi hanc epistulam
scribo, tamquam me cum maxime scribentem mors evocatura sit; paratus
exire sum, et ideo fruar vita quia quam diu futurum hoc sit non nimis
pendeo. Ante senectutem curavi ut bene viverem, in senectute ut bene
moriar; bene autem mori est libenter mori. Da operam ne quid umquam
invitus facias: quidquid necesse futurum est repugnanti, id volenti neces-
sitas non est. Ita dico: qui imperia libens excipit partem acerbissimam
servitutis effugit, facere quod nolit; non qui iussus aliquid facit miser est,
sed qui invitus facit. Itaque sic animum componamus ut quidquid res
exiget, id velimus, et in primis ut finem nostri sine tristitia cogitemus.
Ante ad mortem quam ad vitam praeparandi sumus. Satis instructa vita
est, sed nos in instrumenta eius avidi sumus; deesse aliquid nobis videtur
et semper videbitur: ut satis vixerimus, nec anni nec dies faciunt sed
animus. Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat; mortem plenus exspecto.
Vale.


 
   
   

CE 2008
Seneca/Tacitus 2008 vertaalhulp

te kennen
stijlfiguren
  1. Seneca
    1. clem, 25,1
    2. ep.9,3-8(a)
      ep.9,3-8(b)
    3. ep.23,6-8
    4. ep.41,1-8(a)
      ep.41,1-8(b)
      ep.41,1-8(c)
    5. ep.47,1-5
    6. ep.47,16-21
    7. ep.54,1-7
    8. ep.61,1-4
    9. const.5,6-6,7
    10. ep.14,12-16
    11. ep.73,1-5
  2. Tacitus Annales
    1. XIV, 3
    2. XIV,5
    3. XIV,7
    4. XIV,8
    5. XIV,11
    6. XV,60
    7. XV,61
    8. XV,62
    9. XV,63
    10. XV,64
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita