CE 2008
latijn
Seneca & Tacitus
"Filosoof in het keizerrijk "
vragen, opmerkingen en/of commentaar, kun je mailen naar:wiebekoo;
 
VERTAALHULP Seneca & Tacitus 2008

Seneca

Epistula 14, 12-16.

Bij een 1, 2 etc. achter een woord staat commentaar hier rechts.



95




100





105




110




115


'Quid ergo?' inquis 'videtur tibi M. Cato modeste philosophari, qui bellum
civile sententia reprimit? qui furentium principum armis medius intervenit?
qui aliis Pompeium offendentibus, aliis Caesarem, simul lacessit duos?'
Potest aliquis disputare an illo tempore capessenda fuerit sapienti res
publica. Quid tibi vis, Marce Cato? iam non agitur de libertate: olim pessum
data est. Quaeritur utrum Caesar an Pompeius possideat rem publicam:
quid tibi cum ista contentione? nullae partes tuae sunt. Dominus eligitur:
quid tua, uter vincat? potest melior vincere, non potest non peior esse qui
vicerit. Ultimas partes attigi Catonis; sed ne priores quidem anni fuerunt
qui sapientem in illam rapinam rei publicae admitterent. Quid aliud quam
vociferatus est Cato et misit irritas voces, cum modo per populi levatus
manus et obrutus sputis exportandus extra forum traheretur, modo e
senatu in carcerem duceretur?

Sed postea videbimus an sapienti opera rei publicae danda sit: interim
ad hos te Stoicos voco qui a re publica exclusi secesserunt ad colendam
vitam et humano generi iura condenda sine ulla potentioris offensa.
Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in se vitae novitate
convertet. 'Quid ergo? utique erit tutus qui hoc propositum sequetur?'
Promittere tibi hoc non magis possum quam in homine temperanti bonam
valetudinem, et tamen facit temperantia bonam valetudinem. Perit aliqua
navis in portu: sed quid tu accidere in medio mari credis? Quanto huic
periculum paratius foret multa agenti molientique, cui ne otium quidem
tutum est? Pereunt aliquando innocentes - quis negat? -, nocentes tamen
saepius. Ars ei constat qui per ornamenta percussus est. Denique consilium
rerum omnium sapiens, non exitum spectat; initia in potestate nostra sunt,
de eventu fortuna iudicat, cui de me sententiam non do.


 
   
   

CE 2008
Seneca/Tacitus 2008 vertaalhulp

te kennen
stijlfiguren
  1. Seneca
    1. clem, 25,1
    2. ep.9,3-8(a)
      ep.9,3-8(b)
    3. ep.23,6-8
    4. ep.41,1-8(a)
      ep.41,1-8(b)
      ep.41,1-8(c)
    5. ep.47,1-5
    6. ep.47,16-21
    7. ep.54,1-7
    8. ep.61,1-4
    9. const.5,6-6,7
    10. ep.14,12-16
    11. ep.73,1-5
  2. Tacitus Annales
    1. XIV, 3
    2. XIV,5
    3. XIV,7
    4. XIV,8
    5. XIV,11
    6. XV,60
    7. XV,61
    8. XV,62
    9. XV,63
    10. XV,64
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita