CE 2008
latijn
Seneca & Tacitus
"Filosoof in het keizerrijk "
vragen, opmerkingen en/of commentaar, kun je mailen naar:wiebekoo;
 
VERTAALHULP Seneca & Tacitus 2008

Seneca

Epistula 73, 1-5.

Bij een 1, 2 etc. achter een woord staat commentaar hier rechts.






5




10




15




20





25

SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

Errare mihi videntur qui existimant philosophiae fideliter deditos con-
tumaces esse ac refractarios, contemptores magistratuum aut regum
eorumve per quos publica administrantur. Ex contrario enim nulli adversus
illos gratiores sunt, nec immerito; nullis enim plus praestant quam quibus
frui tranquillo otio licet. Itaque ii quibus multum ad propositum bene
vivendi confert securitas publica necesse est auctorem huius boni ut
parentem colant, multo quidem magis quam illi inquieti et in medio positi,
qui multa principibus debent sed multa et imputant, quibus numquam tam
plene occurrere ulla liberalitas potest ut cupiditates illorum, quae crescunt
dum implentur, exsatiet. Quisquis autem de accipiendo cogitat oblitus
accepti est, nec ullum habet malum cupiditas maius quam quod ingrata est.
Adice nunc quod nemo eorum qui in re publica versantur quot vincat,
sed a quibus vincatur, aspicit; et illis non tam iucundum est multos post
se videre quam grave aliquem ante se.
Habet hoc vitium omnis ambitio: non respicit. Nec ambitio tantum instabilis
est, verum cupiditas omnis, quia incipit semper a fine. At ille vir sincerus
ac purus, qui reliquit et curiam et forum et omnem administrationem rei
publicae ut ad ampliora secederet, diligit eos per quos hoc ei facere tuto
licet solusque illis gratuitum testimonium reddit et magnam rem nescien-
tibus debet. Quemadmodum praeceptores suos veneratur ac suspicit
quorum beneficio illis inviis exit, sic et hos sub quorum tutela positus
exercet artes bonas.

'Verum alios quoque rex viribus suis protegit.' Quis negat? Sed quemad-
modum Neptuno plus debere se iudicat ex iis qui eadem tranquillitate usi
sunt qui plura et pretiosiora illo mari vexit, animosius a mercatore quam
a vectore solvitur votum et ex ipsis mercatoribus effusius ratus est qui
odores ac purpuras et auro pensanda portabat quam qui vilissima quaeque
et saburrae loco futura congesserat, sic huius pacis beneficium ad omnes
pertinentis altius ad eos pervenit qui illa bene utuntur.


 
   
   

CE 2008
Seneca/Tacitus 2008 vertaalhulp

te kennen
stijlfiguren
  1. Seneca
    1. clem, 25,1
    2. ep.9,3-8(a)
      ep.9,3-8(b)
    3. ep.23,6-8
    4. ep.41,1-8(a)
      ep.41,1-8(b)
      ep.41,1-8(c)
    5. ep.47,1-5
    6. ep.47,16-21
    7. ep.54,1-7
    8. ep.61,1-4
    9. const.5,6-6,7
    10. ep.14,12-16
    11. ep.73,1-5
  2. Tacitus Annales
    1. XIV, 3
    2. XIV,5
    3. XIV,7
    4. XIV,8
    5. XIV,11
    6. XV,60
    7. XV,61
    8. XV,62
    9. XV,63
    10. XV,64
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita