CE 2008
latijn
Seneca & Tacitus
"Filosoof in het keizerrijk "
vragen, opmerkingen en/of commentaar, kun je mailen naar:wiebekoo;
 
VERTAALHULP Seneca & Tacitus 2008

Tacitus

Annales, XIV, 3

Bij een 1, 2 etc. achter een woord staat commentaar hier rechts.

45




50




55

Igitur Nero vitare1 secretos eius congressus, abscedentem in hortos aut
Tusculanum vel Antiatem in agrum laudare 1, quod otium capesseret.
postremo, ubicumque haberetur, praegravem ratus interficere constituit,
hactenus consultans, veneno an ferro vel qua alia vi. placuitque primo
venenum. sed inter epulas principis si daretur, referri ad casum non poterat
tali iam Britannici exitio; et ministros temptare arduum videbatur mulieris
usu scelerum adversus insidias intentae; atque ipsa praesumendo remedia
munierat corpus. ferrum et caedes 2 quonam modo occultaretur, nemo
reperiebat; et ne quis illi tanto facinori delectus iussa sperneret metuebat.
obtulit ingenium Anicetus libertus, classi apud Misenum praefectus et
pueritiae 3 Neronis educator ac mutuis odiis Agrippinae invisus. ergo navem
posse componi docet, cuius pars ipso in mari per artem soluta effunderet
ignaram: nihil tam capax fortuitorum quam mare; et si naufragio intercepta
sit, quem adeo iniquum, ut sceleri adsignet, quod venti et fluctus deliquerint?
additurum
principem defunctae templum et aras et cetera ostentandae
pietati.


1. infinitivus historicus
2. hendiadys
3. abstractum pro concreto
   
   

CE 2008
Seneca/Tacitus 2008 vertaalhulp

te kennen
stijlfiguren
  1. Seneca
    1. clem, 25,1
    2. ep.9,3-8(a)
      ep.9,3-8(b)
    3. ep.23,6-8
    4. ep.41,1-8(a)
      ep.41,1-8(b)
      ep.41,1-8(c)
    5. ep.47,1-5
    6. ep.47,16-21
    7. ep.54,1-7
    8. ep.61,1-4
    9. const.5,6-6,7
    10. ep.14,12-16
    11. ep.73,1-5
  2. Tacitus Annales
    1. XIV, 3
    2. XIV,5
    3. XIV,7
    4. XIV,8
    5. XIV,11
    6. XV,60
    7. XV,61
    8. XV,62
    9. XV,63
    10. XV,64
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita