CE 2008
latijn
Seneca & Tacitus
"Filosoof in het keizerrijk "
vragen, opmerkingen en/of commentaar, kun je mailen naar:wiebekoo;
 
VERTAALHULP Seneca & Tacitus 2008

Tacitus

Annales, XIV, 5

Bij een 1, 2 etc. achter een woord staat commentaar hier rechts.



90




95




100

Noctem sideribus inlustrem et placido mari quietam quasi convincendum
ad scelus dii praebuere. nec multum erat progressa navis, duobus e
numero familiarium Agrippinam comitantibus, ex quis Crepereius Gallus
haud procul gubernaculis adstabat, Acerronia super pedes cubitantis reclinis
paenitentiam
filii et recuperatam matris gratiam per gaudium memorabat,
cum dato signo ruere tectum loci multo plumbo grave, pressusque
Crepereius et statim exanimatus est: Agrippina et Acerronia eminentibus
lecti parietibus ac forte validioribus, quam ut oneri cederent, protectae sunt.
nec dissolutio navigii sequebatur, turbatis omnibus et quod plerique ignari
etiam conscios impediebant. visum dehinc remigibus unum in latus
inclinare atque ita navem submergere; sed neque ipsis promptus in rem
subitam consensus, et alii contra nitentes dedere facultatem lenioris in
mare iactus. verum Acerronia, imprudentia dum se Agrippinam esse utque
subveniretur
matri principis clamitat, contis et remis et quae fors obtulerat
navalibus telis conficitur. Agrippina silens eoque minus agnita (unum tamen
vulnus umero excepit) nando, deinde occursu lenunculorum Lucrinum in
lacum vecta villae suae infertur.


 
   
   

CE 2008
Seneca/Tacitus 2008 vertaalhulp

te kennen
stijlfiguren
  1. Seneca
    1. clem, 25,1
    2. ep.9,3-8(a)
      ep.9,3-8(b)
    3. ep.23,6-8
    4. ep.41,1-8(a)
      ep.41,1-8(b)
      ep.41,1-8(c)
    5. ep.47,1-5
    6. ep.47,16-21
    7. ep.54,1-7
    8. ep.61,1-4
    9. const.5,6-6,7
    10. ep.14,12-16
    11. ep.73,1-5
  2. Tacitus Annales
    1. XIV, 3
    2. XIV,5
    3. XIV,7
    4. XIV,8
    5. XIV,11
    6. XV,60
    7. XV,61
    8. XV,62
    9. XV,63
    10. XV,64
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita