CE 2008
latijn
Seneca & Tacitus
"Filosoof in het keizerrijk "
vragen, opmerkingen en/of commentaar, kun je mailen naar:wiebekoo;
 
VERTAALHULP Seneca & Tacitus 2008

Tacitus

Annales, XIV, 8

Bij een 1, 2 etc. achter een woord staat commentaar hier rechts.

140




145




150




155

Interim vulgato Agrippinae periculo, quasi casu evenisset, ut quisque
acceperat, decurrere1 ad litus. hi molium obiectus, hi proximas scaphas
scandere;1 alii, quantum corpus sinebat, vadere1 in mare; quidam manus
protendere1. questibus votis clamore diversa rogitantium aut incerta
respondentium omnis ora compleri1; adfluere 1 ingens multitudo cum
luminibus, atque ubi incolumem esse pernotuit, ut ad gratandum sese
expedire1, donec adspectu armati et minitantis agminis disiecti sunt.2
Anicetus villam statione circumdat3 refractaque ianua obvios servorum
abripit3, donec ad fores cubiculi veniret; cui pauci adstabant, ceteris terrore
inrumpentium
exterritis. cubiculo modicum lumen inerat et ancillarum una,
magis ac magis anxia Agrippina, quod nemo a filio ac ne Agermus quidem:
aliam fore laetae rei faciem; nunc solitudinem ac repentinos strepitus
et extremi mali indicia. abeunte dehinc ancilla, "tu quoque me deseris?"
prolocuta respicit3 Anicetum, trierarcho Herculeio et Obarito centurione
classiario comitatum: ac si ad visendum venisset, refotam nuntiaret, sin
facinus patraturus, nihil se de filio credere; non imperatum parricidium.
circumsistunt lectum percussores et prior trierarchus fusti caput eius
adflixit. iam in mortem centurioni ferrum destringenti protendens uterum
"ventrem feri" exclamavit multisque vulneribus confecta est.


1. inf. historicus (benadrukt hier de chaotische
toestand)
2. constructio ad sententiam
3. praesens historicum
   
   

CE 2008
Seneca/Tacitus 2008 vertaalhulp

te kennen
stijlfiguren
  1. Seneca
    1. clem, 25,1
    2. ep.9,3-8(a)
      ep.9,3-8(b)
    3. ep.23,6-8
    4. ep.41,1-8(a)
      ep.41,1-8(b)
      ep.41,1-8(c)
    5. ep.47,1-5
    6. ep.47,16-21
    7. ep.54,1-7
    8. ep.61,1-4
    9. const.5,6-6,7
    10. ep.14,12-16
    11. ep.73,1-5
  2. Tacitus Annales
    1. XIV, 3
    2. XIV,5
    3. XIV,7
    4. XIV,8
    5. XIV,11
    6. XV,60
    7. XV,61
    8. XV,62
    9. XV,63
    10. XV,64
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita