CE 2008
latijn
Seneca & Tacitus
"Filosoof in het keizerrijk "
vragen, opmerkingen en/of commentaar, kun je mailen naar:wiebekoo;
 
VERTAALHULP Seneca & Tacitus 2008

Tacitus

Annales, XV, 63

Bij een 1, 2 etc. achter een woord staat commentaar hier rechts.
40




45




50




55

Ubi haec atque talia velut in commune disseruit, complectitur uxorem,
et paululum adversus praesentem fortitudinem mollitus rogat oratque
temperaret dolori neu aeternum susciperet, sed in contemplatione vitae
per virtutem actae desiderium mariti solaciis honestis toleraret. illa contra
sibi quoque destinatam mortem adseverat manumque percussoris exposcit.
tum Seneca gloriae eius non adversus, simul amore, ne sibi unice dilectam
ad iniurias relinqueret, "vitae" inquit "delenimenta monstraveram tibi, tu
mortis decus mavis: non invidebo exemplo. sit huius tam fortis exitus
constantia penes utrosque par, claritudinis plus in tuo fine." post quae
eodem ictu brachia ferro exsolvunt. Seneca, quoniam senile corpus et
parco victu tenuatum lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque
et poplitum venas abrumpit; saevisque cruciatibus defessus, ne dolore
suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo eius tormenta ad impa-
tientiam delaberetur, suadet in aliud cubiculum abscedere. et novissimo
quoque momento suppeditante eloquentia advocatis scriptoribus pleraque
tradidit, quae in vulgus edita eius verbis invertere supersedeo.

 


 
   
   

CE 2008
Seneca/Tacitus 2008 vertaalhulp

te kennen
stijlfiguren
  1. Seneca
    1. clem, 25,1
    2. ep.9,3-8(a)
      ep.9,3-8(b)
    3. ep.23,6-8
    4. ep.41,1-8(a)
      ep.41,1-8(b)
      ep.41,1-8(c)
    5. ep.47,1-5
    6. ep.47,16-21
    7. ep.54,1-7
    8. ep.61,1-4
    9. const.5,6-6,7
    10. ep.14,12-16
    11. ep.73,1-5
  2. Tacitus Annales
    1. XIV, 3
    2. XIV,5
    3. XIV,7
    4. XIV,8
    5. XIV,11
    6. XV,60
    7. XV,61
    8. XV,62
    9. XV,63
    10. XV,64
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita