CE 2008
latijn
Seneca & Tacitus
"Filosoof in het keizerrijk "
vragen, opmerkingen en/of commentaar, kun je mailen naar:wiebekoo;
 
VERTAALHULP Seneca & Tacitus 2008

Tacitus

Annales, XV, 64

Bij een 1, 2 etc. achter een woord staat commentaar hier rechts.




60




65




70

At Nero nullo in Paulinam proprio odio, ac ne glisceret invidia crudelitas,
iubet inhiberi mortem. hortantibus militibus servi libertique obligant
brachia, premunt sanguinem, incertum an ignarae. nam, ut est vulgus
ad deteriora promptum, non defuere qui crederent, donec implacabilem
Neronem timuerit, famam sociatae cum marito mortis petivisse, deinde
oblata mitiore spe blandimentis vitae evictam; cui addidit paucos postea
annos, laudabili in maritum memoria et ore ac membris in eum pallorem
albentibus, ut ostentui esset multum vitalis spiritus egestumSeneca
interim, durante tractu et lentitudine mortis, Statium Annaeum, diu sibi
amicitiae fide et arte medicinae probatum, orat provisum pridem venenum,
quo damnati publico Atheniensium iudicio exstinguerentur, promeret;
adlatumque hausit frustra, frigidus iam artus et cluso corpore adversum vim
veneni. postremo stagnum calidae aquae introiit, respergens proximos
servorum addita voce libare se liquorem illum Iovi liberatori. exim balneo
inlatus et vapore eius exanimatus, sine ullo funeris sollemni crematur. ita
codicillis praescripserat, cum etiam tum praedives et praepotens supremis
suis consuleret.


 
   
   

CE 2008
Seneca/Tacitus 2008 vertaalhulp

te kennen
stijlfiguren
  1. Seneca
    1. clem, 25,1
    2. ep.9,3-8(a)
      ep.9,3-8(b)
    3. ep.23,6-8
    4. ep.41,1-8(a)
      ep.41,1-8(b)
      ep.41,1-8(c)
    5. ep.47,1-5
    6. ep.47,16-21
    7. ep.54,1-7
    8. ep.61,1-4
    9. const.5,6-6,7
    10. ep.14,12-16
    11. ep.73,1-5
  2. Tacitus Annales
    1. XIV, 3
    2. XIV,5
    3. XIV,7
    4. XIV,8
    5. XIV,11
    6. XV,60
    7. XV,61
    8. XV,62
    9. XV,63
    10. XV,64
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita